Mythos Libykòs / Fabula Libyca (Or. V)

    Traduzione latina di Thomas Kirchmeyer (Naogeorgius), rivista e corretta da Federico Morelli

    Dionis Chrysostomi

    Dionis Chrysostomi Orationes LXXX, ex interpretatione Tomæ Nageorgi [Thomas Kirchmaier], accurate recognita, recentata et emendata Fed. Morelli [Federico Morelli] Prof. Reg. opera, Lutetiæ MDCIV

     

    (82 C) Fabulam Libycam componere, et in huiusmodi conterere industriam circa orationes conceptam, non faustum quidem est (non enim est eorum qui moderatissimorum hominum imitatores esse cupiunt) tamen non abstinendum a talibus contemptu quodam garrulitatis. Forsan enim et nobis aliquando utilitatem ea non contemnendam præbere possent, tracta eo quo oportet, et comparata iis quæ existunt, et veris.

    (82 D) Hæc autem potentia hicque conatus persimilis est agricolarum industriæ circa plantas, siquidem idoneo modo fiat. Illi enim interdum infructuosis et agrestibus imponentes et inserentes mitia et infructuosa, utilem pro inutili, et frugifera pro infrugifera plantam efficiunt. Ita etiam infrugiferis, utilis inserta oratio et commoda, neque illa sinit incassum esse dicta. Forsitan autem et primi qui hæc composuerunt, ad aliquid tale composuerunt, ænigmatibus et translationibus

    (83 A) utentes, illorum gratia qui recte coniectare possunt. Et hoc esto proœmium (ut ait quidam) legis. Reliquum est, ut ipsa lex aut fabula dicatur et cantetur, quali nam imagini assimilemus concupiscentias. Dicitur enim olim aliquando fuisse quoddam bestiarum genus sævum et agreste, plurimum et maxime proveniens in desertis Libyæ. Hæc enim regio etiamnum videtur omnifarias ferre animalium naturas, reptilium et aliarum bestiarum. Ac inter easdem esse

    (83 B) et hoc genus, de quo nunc sermo est, compositam habens corporis formam propemodum ex vehementer discrepantibus, omnino absurdam. Errare autem ipsum usque ad mare in Syrtim ferunt cibi gratia. Venari enim et alias bestias, et leones et pardales, sicut illi cervos et asinos agrestes, ovesque: maxime autem lætari hominum captura, quorum gratia etiam loca habitata adire usque ad Syrtim. Est autem Syrtis, sinus maris plurimum

    (83 C) in regione incurrens, atque trium dierum navigatione illo (aiunt) absque impedimento navigatur. Ingressis autem iam non patere egressum. Brevia enim et bimares loci et vincula longa, in longitudinem usque magnam pertinentia, omnino difficile et invium efficiunt pelagus. Neque enim alveus maris in illis locis purus est, sed locus concavus et arenosus intro suscipit pelagus, nihil habens solidum. Unde, puto, magni acervi et aggeres

    (83 D) arenarum in illo fiunt, quemadmodum in regione hac contingit a ventorum flatibus illic autem magis a fluctuationibus. Sunt autem et omnia fere in circuitu eiusmodi deserta nempe, et arenarum acervi. At enim naufragos a mari ascendentes, et si quos Libycorum ex necessitate discurrere aut errare contigerit, illæ bestiæ rapiunt, subito apparentes. Natura autem corporis ipsarum et forma talis est, facies est muliebris, et qualis speciosissimæ mulieris esse potest: mamillæ autem et pectora et colla pulcherrima, qualia

    (84 A) nulla virgo mortalis habere possit, neque adultæ nymphæ, neque fingens neque pingens quisquam possit exprimere. Cutis nitor clarissimus est, et hilaritas ex oculis, et desiderium animis incidit, simulac eas quis aspexerit. Reliquum autem corpus durum, et infractum squamis: et omne quod deorsum vergit, serpens est. Extremum autem caput serpentis, valde impudens. Ipsæ autem bestiæ non dicuntur nasci alatæ, quemadmodum Sphinges:

    (84 B) neque colloqui posse, ut illæ, neque aliam emittere vocem: sed sibilare tantum, ut dracones, acutissime. Esse autem omnium pedestrium velocissimas, ut nemo fere eas queat effugere: et alia quidem animalia robore vincere, hominem autem deceptione, ostendentes pectora et papillas, simulque aspicientes. Incantare autem, et vehemens eas coitus iniicere desiderium; et nonnullos *accedere ad eas tamquam* ad mulieres : illas autem subsistere quiete,

    (84 C) et sæpe in terram oculos deiicere, imitantes mulierem honestam. Propinquum autem iam factum corripere. Habere enim et belluinas manus quas abscondant interea. Serpens igitur confestim mordens, occidit veneno: cadaver autem devorant simul et serpens et altera bestia. Hic igitur apologus, non sane pueri causa confictus, ut minus sit temerarius et immodestus: sed maiorum gratia, et perfectiorem insipientiam habentium, a nobis huc

    (84 D) adductus; forsan sufficienter demonstrare poterit, quale nam sit concupiscentiarum genus, quod nempe ratione careant, sintque bestiales. Deinde voluptatem quandam ostendentes, adducentesque fatuos deceptione et præstigis, miserrime atque luctuosissime disperdant. Hinc timendum est, ante oculos hæc habentibus nobis (quemadmodum faciunt nutrices, quando pueri extra legitimum tempus, cibum, aut ludum, aut aliquid appetunt) quando cibum, aut pecunias, aut rem veneream, aut gloriam, aut etiam aliquam

    (85 A) voluptatem amamus, ne quando accedentes ad astutas illas, corripiamur ab illis ad interitum, perditionemque turpissimam. Etenim reliquam fabulæ partem huc adaptare non grave est homini loquaci, et plus otii quam oportet agenti. Apponunt enim, quod rex quidam Libyae conatus sit exterminare id genus bestias, ægre ferens populi perditionem. Etenim iam multas illic habitare cœpisse, et saltum supra Syrtim apprehendisse, densum et immitem.

    (85 B) Collecto igitur magno exercitu (eas enim non potuisse latere propter serpentum tractus, odoremque inde gravem erumpentem) saltuique undique circumdato ignem iniecisse, relictasque illic ita periisse una cum catulis. Quo facto, Libyes fugisse velocissime a regione illa, neque noctu neque interdiu sumta requie: donec se multum promovisse existimantes, exonerati quieverunt propter fluvium quendam. Bestiæ autem

    (85 C) quæcumque abfuerant in venatu, simulac cito senserum lustra sua perdita, persecutæ sunt exercitum usque ad fluvium: et partim quidem somno oppressos, alios autem defessos a labore perdiderunt usque ad unum. Et tunc ita illi (Regi) conatum fuisse irritum, in huius generis perditione. Novissime autem Herculem, omnes terras repurgantem a bestiis et tyrannis, etiam illuc pervenisse, lucumque illum combussisse: elapsasque ex

    (85 D) igne, partim clava percussas interfecisse, quæcunque videlicet pariter incedebant: aufugientes autem, sagittis. Fabula igitur forsan obcure loquitur, dicens quod inter vulgares homines, si quis conatus est suum repurgare animum, quemadmodum invium plenumque aliquem sævis bestiis locum, expellens perdensque concupiscentias: deinde sperans se liberatum, atque effugisse, non strenuus usus cursu, paulo post a relictis cupiditatibus perditur, corrumpiturque. Herculem autem Iovis et Alcmenæ

    (86 A) filium, rem aggressum, suumque reddidisse animum purum atque mansuetum. Et hoc ipsum indicare velle, terræ mansuefactionem. Vultis nunc modicum quiddam et ex iuniorum sermonibus pro auctario fabulæ addamus? Ita enim omnino illi eam credunt et arbitrantur esse veram, ut tandem aliquando dicant, hoc genus apparuisse Graecis ad Hammonis templum euntibus, deumque consulturis, cum magni copiis equitum et sagittariorum

    (86 B) conductis. Visum enim illis esse, super quendam arenarum cumulum sedisse mulierem, superne renonem indutam, ut Libyssæ solent. Ostendisse autem pectus et mamillas, collumque infregisse, et post assumpta ex quodam vico meretrice quadam, sic ivisse ad turbam. Duos vero adulescentes forma illius stupefactos, adisse eam: et alterum quidem prævenisse. Bestiam autem eum apprehensum traxisse in arenæ locum cavum,

    (86 C) et comedisse. Porro alium adolescentem cunctantem spectasse, et exclamasse, atque ita succurrisse reliquam moltitudinem. Bestiam autem impetum fecisse in adulescentem, prætenso serpente: eoque occiso, recessisse cum sibilo. Cadaver autem inventum esse, iam marcidum et putrescens: Libyesque viæ ductores non permisisse tangi cadaver, quasi omnes inde fore perituri.

    FINIS